monumenta.ch > Cassianus > sectio 3

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Cassianus, Collationes, 3, 18, 13, 3
Et ideo non immerito ita a Salomone laudatur: Melior est patiens forti, et qui continet iram capiente urbem . Et iterum: Longanimis vir nimius in prudentia, pusillanimis autem valde insipiens est . Cum ergo quis victus iniuria, iracundiae igne succenditur, non causa peccati eius acerbitas illatae contumeliae exstitisse credenda est, sed potius manifestatio infirmitatis occultae, secundum illam parabolam Salvatoris quam de duabus domibus ponit, una quae fundata erat supra petram, et alia quae super arenam, quibus aequaliter dicit, pluviarum ac fluminum vel tempestatum turbines irruisse; sed illam quae in petrae soliditate fundata est nihil penitus detrimenti ex illa tam violenta collisione sensisse, quae vero in arenarum pendula mobilitate constructa est statim fuisse collapsam ; quam utique apparet non propterea corruisse, quia imbrium vel torrentium inundatione pulsata, sed quia super arenam imprudenter est structa.